PATRIARCHAE

PATRIARCHAE
PATRIARCHAE
non solum apud Hebraeos et Christianos, sed et apud Gentilium Religionum cultores olim fuêre. Unde Gamalielis Patriarchae meminit Marcellus Empiricus c. 23. quem pagnaum fuisse, nullum est dubium. Sed et alibi nominis eius mentionem factam, etiam in scriptis τῶ ἔζωτεν reperies, Casaubonus ad Vopiscum Saturn. c. 8. Salmasio vero idem non videtur; quin contendit Gamalielum Marcelli Iudaeum, omnino fuisse, quod et nomen, plane Iudaicum indicat: patriarchas vero inter Gentilies fuisse nullos, vide eundem ibid. Apud Hebraeos, Primogenitum quemque in familia sua, quantumvis exigua, Patriarchatum gessisse, seu imperium aliquod exercuisse, Seldenus verosimile iudicat: Itaque Abrhamus Isaaco etiam promogenito et suis, Isaacus Esavo et Iacobo, Iobus filiis suis et ex eis nepotibus, alii aliis Patriarchae seu Principes fuêre. Cumque Primogenitus quisque Sacerdos fuerit, ante Mosis tempora, hinc et Patriarchae erat idem munus obire; Adeoque ut Regiminis Patriarchalis seu Regii, eiusque Praefecturarum substitutarum actus in imperando, coerecendo, in ius vocando, sententiam ferendo, exsequutioni mandando reliquisque Imperii ac Iurisdictionis appendicibus habebant, ita Sacerdotii actus in ipsis sacris obenundis, cultu sollenni ritibusque divinis ac benedictionibus praestandis, versabantur. Quo factum, ut vox Cohen, quâ Sacerdos in sacro Sermone designatur, non raro Principemquoque territorii denotet, et a nonnullis etiam antiquitus ita vertatur, vide Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebr. l. 1. c. ult. Apud Christianos, primis temporibus, h. e. per annos circiter 400. Patriarchae dicebantur iidem, qui et Metropolitae et Archiepiscopi et Primates; Postea vero, cum a Constantino plures provinciae in unam dioecesin redigerentur; supra Metropolitanos constituti sunt superiores Patriarchae, seu Primates, Exarchi Dioecesium dicti; quorum primus fuit Episcopus Alexandrinus, qui iam ante hôc nomine gaudebat, ut apparet ex Flavii Vopisci Saturnino; licet duntaxat tamquam Episcopus Metropolitanus, reliquis Episcopis maior esset. Cum autem posterioribus plurimi legantur Patriarchae; primitus tantum per excellentiam datum est id ius tribus Episcopis, Romano nempe, Alexandrino et Antiocheno; quae praecipuae erant Imperii praefecturae seu dioeceses. Quibus accessêre dein alii duo, iuxta politicae dignitatis ordinem asciti, Constantinopolitanus et Hierosolymitanus. Et quidem Pontifici Romano, qui in Occidente unicus est semperque fuit Occidentis Patriarcha, secundum Morinum, titulum hunc fuisse
etiam datum, patet exemplô Leonis, qui Romanus Patriarcha mominatur a Theodosio in Epistolis etc. Tandem tamen etiam minorum Praefecturarum, quae Graecis Ε᾿παρχίαι dictae, Episcopi, eôdem nomine insigniti sunt. Hinc Patriarchae dicti etiam Primates: Ita Desiderius Episcopus Cadurcensis Ep. 12. Sulpicium Archiepiscopum Patriarcham vocat, et primaesedis Antistitem. Innocentius III. in Ep. Trinovitanum Archiepiscop. Primatem Bulgariae et Blachiae: vide quoque Gregorium VII. l. 6. Ep. 35. Eôdem axiomate honorat Rainaldum Archeipiscop. Lugdunensem, qui obiit A. C. 1129. Petrus Venerab. Archipiscopum bituricensem, Alii. Hodie titulus concessus est Episcopo Gradensi et Aquileiensi. Vide Allatium de Cancord. utriusque Eccl. c. 25. num. 7. Ughellum in Ital. sacr. et Marcam de Primat. num. 20. 21. Sed. et Patriarchae nomen claturam ἡγουμένοις Abbatibusque tribui consuevisse, legimus in Vita
Nili p. 12. 20. etc. Redeo ad Iudaeos, sed postremorum temporum, apud quos Patriarchae in Palaestina dicti sunt Principes ac Summi Pontisices Iudaeorum, quos successionis iure ad hanc dignitatem pervenire solitos fuisse, docet Epiphanius in Haer. Ebionit. c. 30. De his copiose egit Origenes, περὶ Α᾿ρχῶν l. 2. c. 1. Theodoretus Dial. 1. Gothofredus ad l. 1. Cod. Theodos. de Iudaeis et ad l. 29. eod. tit. etc. ubi eorum nomen exstinctum ac dignitatem sublatam esse, a Theodosio iunioreinterali observat, quibus Primates successerint in Synedriis electi etc. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque, inprimis de Patriarcha Auqileiensi, et Gradensi, Marcros Fratres in Hierolexico. Seriem vero Patriarcharum in Oriente, a tempore Concilii Chalcedonensis, usque ad tempora Heraclii Imperatoris exhibet Io. Forbesius Instructionum Histor. Theologicarum l. 3. c. 3. 4. 5. et 6. Ut de patriarchis Iudaeorum quaedam addam. de illis sic Cl. Suicerus, Scriptores sacri hanc vocem nunqam Ecclesiae N. T. accommodârunt. Soli Iudaei, etiam post eversam politiam et synagogam, Patiarcharum nomen retinuerunt: ut enim inter suae nationis homines perpetua vigeret communio, ex iis, quos ex Davidis posteris esse credebant, duos eligebant Principes, quorum quilibet Gap desc: Hebrew Α᾿ιχμαλώταρχος, dicebatur. Horum alter Babylone sedem habebat, in gratiam Iudaeorum trans Euphratem sub Parthorum imperio degentium: alter Tiberiade Galilaeae pro Iudaeis per Imperium Romanum dispersis. Primorum successio, licet obscura, ad annum usque 1200. duravit: posteriorum vero, ex posteris Hillelis Simeonis, Iusti dicti, ad A. C. 420. --- Erat autem eorum dignitas et auctortas tanta, ut ne Gentiles quidem eam agonscere suerint dedignati: quod probat Auctor ex literis Hadriani Imperatoris ad Servianum Consulem idem apud Vopisc. in Saturnino, d. l. Vide eum omnino Thes. Eccl. voce Πατριάρχης, ubi de Patriarchis quoque Montaistarum quaedam, et de Patriarchis Christianorum, apud quos id nominis circa A. C. 380. nondum in usu fuisse docet, complura habet, inter alia id Antiocheno κατ᾿ ἐζοχὴν tributum addens: ut et supraaliquid voce Nati. Nomen quod attinet, Πατριάρχης eidem est Πατριᾶς ἄρχων, gentis Primas, ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • SYNCELLUS — I. SYNCELLUS apud Graecos quis dictus sit, in Ecclesia Constantinopol. hisce exponit Zonaras, Annalium Tom 3. ubi, de Constantino Monomacho agens, Seriphis apud Turcas dignitatem explicat: verbis Interpretis, Hic autem apud illos est, quod olim… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cursat — Alternativname(n): Castrum Patriarchae Kozkalesi Kurşat Kalesi Ent …   Deutsch Wikipedia

  • CHARTOPHYLAX — in Ecclesia Constantinopolitana, custos erat annuli Patriarchalis, quem ille a Patriatcha sollenniter acceptum, in pectore gestabat; ut dictum: quemadmodum Magno Logothetae vel etiam Accubitori palae, cura annuli vel sigilli, quô literae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONSTANTINOPOLIS — prius Byzantium, Thraciae caput fuit; et cum a Severo A. C. 197. direpta esset, a Constantino M. instaurata est, et Imperii sedes constituta, Nova Roma dicta. In finibus Thraciae sita, tam commodô locô, ut nemo ultto, citroque traiectiones Asiae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRIMAS — qui primas partes tenet: unde Primates, apud Wipponem in Conrado Salico, Wormatiae conveniunt cuncti Primates, i. e. Proceres. Sic Primates Iudaeorum, qui antea Patriarchae dicti, quorum abolitum nomen sub Theodosio Iuniore, testatur L. 29. Cod.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • АМВРОСИАНСКОЕ ПЕНИЕ — [лат. cantus ambrosianus, итал. canto ambrosiano], сформировавшаяся в рамках амвросианского обряда музыкально жанровая система, к рая лишь частично совпадает с традиц. римской, принятой в католич. Церкви. Пение антифона Omnes Patriarchae на… …   Православная энциклопедия

  • Abraham in the Catholic liturgy — Abraham figures prominently in Catholic liturgy. Of all the names of the Old Testament used in the liturgies of the of the Roman Rite, a special prominence accrues to those of Abel, Melchisedech, and Abraham through their association with the… …   Wikipedia

  • Patriarch Eutychius of Alexandria — Infobox Patriarch name=Eutychius church=Greek Church of Alexandria see= patriarch of= birth name= enthroned=933 ended=940 predecessor=Christodoulus successor=Sophronius II birth date=876 birth place=Fustat, Egypt death date=death date|940|05|11… …   Wikipedia

  • Christophe Justel — (1580–1649) was a French scholar, known as Christophorus or Christopher Justellus. A librarian, canonist and Protestant, he served as secretary to the French king Henri IV, buying the office for his son Henri Justel (1620–1693). Works Nomocanon… …   Wikipedia

  • Патриарх в церковной иерархии — Титул патриарха, присвоенный у иудеев председателю синедриона, в христианской церкви принадлежал сначала всем епископам. С V века титул патриарха присваивается главенствующим епископам, находившимся к митрополитам известного округа в таких же… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”